Exhibit No. 2.—J. W. G.

SSmus Dominus Noster Pius Divina Providentia P. P. IX referente me infrascripto S. Congnis de Progagand Fide Secretario auditis riteque perpensis iis omnibus, quae a RR. PP. DD Archiepiscopo S. Francisci et Episcopo Vallispratensi ex una parte, atque a R. P. D. Episcopo Montereyensi et Angelorum ex alia relata fuerunt quoad distributionem pecuniae summae a Mexicano Gubernio solvendae tribus praefatis Dioeesibus provinciae ecclesiasticae Sancti Francisci in Superiori Caliphornia, juxta arbitramentalem sententiam editam a judicibus, qui a Gubernii, Mexici atque Foederatorum Septemtrionalis Americae Statum designati fuerant, jussit praedictam distributionem perficiendam esse prout infra; videlicit ut, detractis litis expensis summaque viginti sex millium (26,000) scutatorum familiae Aguirre solvenda, dummodo sufficienter constiterit prudenti dictorum Praesulum judicia hanc summam eidem familiae debitam esse, persolutisque viginti quatuor millibus (24,000) scutatorum R. P. D. Archiepiscopo Oregonopolitano pro missionibus provinciae ecclesiasticae ejusdem nominis nec non Vicariatus Apostolici Idahensis impendentis, et quadraginta mildbus scutatorum (40,000) Patribus Ordinis S. Francisci ac Patribus Societatis Jesu aequaliter inter eos dividendis, ex reliqua summa septem fiant partes aequales quorum-una missionibus Territorii de Utah perpetuo maneat assignata, atque aliae sex aequaliter inter tres supramemoratos Episcopos provinciae ecclesiasticae S. Francisci dividantur graviter onerata eorum conscientia super tutiori et utiliori quam fieri possit acceptae pecuniae favore ecclesiae investimento. Simul jussit Sanctitas Sua ut super ita peracta distributione singuli interesse habentes omnino acquiescant.

Datum Romae ex Aedibus dictae S. Congregationis de Propaganda Fide, die et anno ut supra.

Alex Card. Franchi, Praef.
J. B. Agnozzi,
Sect.